Liber Secundus Samuelis*

Caput 23: Versus 13

Descenderant tres.Tres fortes supra nominati, et Jesboam filius Achamoni, quem Josephus Eusebium filium Achimeae nominat. Et Eleazar filius Ahohi, quem dicit filium esse Dodo, et Semma filius Age, quem Semeiam filium Heli vocat. Hebraei autem tres istos arbitrantur fuisse, Abisai filium Sarviae, et Sobochai Usathitem, et Jonathan filium Sammaa fratris David, qui supra memorati sunt in praeliis Philisthinorum. Cui sententiae congruere videtur quod sequitur:Abisai quoque frater Joab filius Sarviae,etc. Hinc enim apparet quod Abisai princeps erat et nominatus inter tres sequentes.GREG.Cogitandum est, ut qui illicita commisit a quibusdam etiam licitis abstineat, ut per hoc conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita, abscindat sibi etiam concessa, et se reprehendat in minimis, quem meminit peccasse in maximis. Lex Veteris Testamenti uxorem alienam concupisci prohibet: a rege vero fortia juberi militibus vel desiderare aquam, non poenaliter vetat. David vero alienam uxorem concupivit et abstulit, cujus culpam digna verbera sunt secuta, et malum quod perpetravit, per poenitentiae lamenta correxit. Qui cum longe post contra hostium cuneos sedit, aquam ex eorum cisterna desideravit; cujus electi milites intra catervas hostium irrumpentes, aquam quam desideraverat, illaesi pertulerunt. Sed vir flagellis eruditus se protinus cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, eamque Domino fundens libavit. In sacrificium enim Domini effusa aqua conversa est, quia culpam concupiscentiae mactavit per poenitentiam suae reprehensionis. Qui ergo concupiscere alienam conjugem non timuit, post etiam quia aquam concupisset, expavit.
(* Traductions européennes)